Quod natali die suo solent facere homines liberaliter educati, divinorumque beneficiorum non ingrati aestimatores, ut, quae sibi bona intra proximum annum contigerint, quibus caruerint incommodis, recordati, gratulandi inde materiem capiant, & felicitatis suae auctorem venerandi ; ... Habebitur ibi primum brevis & accommodata tempori oratio ab Oratore Academiae, Collega nostro, Jo. Matthia Gesnero; tum Academici honores nobilissimis aliquot Candidatis tribuentur ... ea qua par est humanitate rogamus ; P.P. a. d. VI Sept. M DCC XXXVIIII..